Haec locutus est Jacob, collegitque pedes suos super lectulum, et obiit, et appositus est ad populum suum, id est ad angelos, certa spe tandem in re. Notum quidem est quod appositus est ad Abraham, et Isaac, sed tam pauci populus dici non possunt. Vel populus dici possunt omnes ab Adam praedestinati, qui erant in sinu Abrahae. Joseph vero praecepit medicis, ut condirent eum aromatibus, et custodirent eum Aegyptii quadraginta diebus. Mos enim erat ethnicorum incondita servare corpora novem diebus, et singulis diebus plangere, et fovere ea calida aqua, ut sciretur utrum anima egressa an sopita foret; condita vero undecim diebus servabant. Hebraeis mos erat incondita servare septem diebus, condita diebus triginta. Servaverunt igitur et ipsi Jacob diebus triginta, et ita sub amborum custodia transierunt dies septuaginta. Fideles modo, quia mortuos suos fide et virtutibus conditos aiunt, triginta diebus eos plangunt, id est speciales missas sub numero tot dierum pro ipsis celebrant. Quidam tertiam diem maxime celebrant, pro spiritu, anima et corpore. Alii septimam, quia transeunt mortui ad septimam quietis, vel pro septenario animae et corporis. Significavit autem Joseph Pharaoni per intercessores, quod juraverat patri de sepultura, et accepta licentia a Pharaone comitatus fratribus suis, et multis senibus Aegypti detulit ad sepeliendum patrem in Hebron; sed timentes bella deviaverunt a recto itinere; veneruntque ad aream Azad, ubi postea populus murmurans contra Deum divino igne consumptus est, et planxerunt ibi diebus septem. Et ob hoc indigenae dixerunt illum Planctum Aegypti. Tandem redeuntes ad viam, transito Jordane, sepelierunt eum in spelunca duplici. Rediitque Joseph in Aegyptum cum fratribus, et universo comitatu.